F.A.Q. Skins/Themes

    Banderia Prutenorum
    

[Biblio]
:
35
CRONICA CONFLICTUS WLADISLAI, REGIS POLONIAE, CUM CRUCIFERIS
: Deli2 , : Jun-11-2005


ANNO CHRISTI 1410.

      Primo feria III ipso die S. JohannisBaptistae serenissimus dominus Wladislaus, rex Poloniae, celebravit1)conventionem generalem cum omnibus proceribus, nobilibus, dignitariis,militibus etc. in civitate Wolborz. Et finito colloquio feria V abinde recessitet in campo cujusdam2) villae Lyubochnya metatus est castra sua, dequibus statim cras se movit. Et illo die exiens, regni sui metas transiens,Masoviae introivit metas, per quas ambulans feria VI ad flumen Vysla venit etper eundem fluvium cum aliquibus suis exercitibus, ex quo nondum ad eum omnesconvenerant, et cum pixidibus, machinamentis ceterisque bellicosis4)instrumentis pontem mirabili structura compositum sine aliquo damno etpericulo pertransivit. Quo pertransito cum praeclaro principe Alexandro,cognomine Vitoldo5), fratre suo, duce Litwaniae, et omnibusexercituum hominibus ipsius cum magna laetitia et gaudio convenerunt. Ibiqueper trium dierum spatium moram facientes finaliter concluserunt contra Prutenosprocedendum. Et deinde recedentes per continuos6) duos diestransierunt veneruntque ad quoddam flumen, circa quod castra metati sunt. Incrastino, die sancti Processi7), venerunt ad regem dominus Nicolausde Gara8), palatinus regni Ungariae, Stiborius, palatinusTranssilvanus et Cristoferus de Conscendorf, legati regis Ungariae, ex parteejusdem regis Ungariae et cruciferorum requirentes regem, si ad pacem, quam rexUngariae inter ipsum et cruciferos procurare vellet, voluisset acclinari. Rexautem respondit: Dilecti domini et amici mei! Pacem semper quaesivi, ab aequalitate nunquam declinare volui et aduc, sie eam habere possem, libenter suscipiam et concordiam inire paratus sum.

      Legati igitur crastina die, visisexercitibus regis, ad magistrum redeunt et verba regis ordinatim exponunt, adpacem concordem ipsum inducentes. Magister eis respondit: Amici mei! RexPoloniae pacem optat, quam habere nullomodo potest, ex quo videntibus nobis interras nostras ignes immisit et pompam erga nos ostendit, quam a nullo homineunquam passus fuit ordo noster. Quare ergo, si pacem voluit, ipsam, dum terrasnostras visitare non inceperat, non quaesivit? Opportet igitur, ut pro eis,quae exercuit, recipiat a nobis debitam ultionem. Non evadet inultus de orisnostrarum terrarum nec manus nostras effugiet. Feminae enim et non viridiceremur, si victoriam nobis sponte oblatam de hostibus nostris recipere nonvellemus.

      Legati igitur auditis ipsorum verbisinaequalibus ad regem amplius redire noluerunt Illo ergo die dominico rex solusterras hostiles, quas a domino Semovito in certa quantitate pecuniae cruciferiobligatas retinebant, introivit et eas vastare mandavit. In quibus terris perdominum Semovitum praedictum cruciferis obligatis3) rex, antequamterras ipsorum proprias intravit, a dominico diepraedicto usque ad feriam quartam moram traxit et feria quarta terram ipsorumante meridiem intravit. Banaria et vexilla sua magnifice et potenter extenditet apparere fecit in campo quodam juxta Olsztyn parvum, quem ex omnibus partibus ipsius silvae et nemora circuibant.Extensis igitur banariis ad locum, in quo stationes fixae fuerant, venit etibidem cum exercitibus uno die moram traxit. In stationibus deprehensi fuerequidam salutis propriae immemores, qui domos dei ausi fuerunt intrare etpraedas committere in eisdem; cum omni decreto damnati sunt, quod se ipsosmanibus propriis deberent suspendere, quod ipsos facere opportebat. Et abinderex per duo miliaria cum suis exercitibus se direxit et feria quinta tota dieibi moram trahens, cras de stationibus se movit et viceversa ad stationes, dequibus venerat, reversus est, dimissis in stationibus praedictis aliquotpixidum lapidibus. Quos Pruteni9) cum invenirent derelictos,dixerunt magistro: Magister, rex jam fugit et in signum lapides, in quibusheri stationibus stetit, dereliquit10).

      Legatos magister insequi coepit; non potuittamen cognoscere, quare rex reversus esset, ex quo per hanc viam, per quamtransire inceperat, propter flumen Drwanka et alia obstacula sine damno maximonon potuit pertransire. Opportuit ergo regem reverti viceversa et praedictumflumen ab exordiis ejus circuire. Igitur ieria VI ante festum Margaretae11)fecit rex stationes suas per tria miliaria a civitate Dubrowno, quam ipso dieMargaretae12) aquisivit violenter. In quibus stationibus pausavitper duos dies et ipso die S. Margaretae de eisdem stationibus recedens circacivitatem praedictam castra metatus est. Et circa vesperam civitatem praedictamtantum communi populo et non militiae suae expugnare mandavit. Quam statiminfra tres horas violenter recepit. Circa quam civitatem duos dies mansit.Veniente autem nocte diei illius, qua se ex praedictis stationibus moveredebuerunt, fuerunt maximae coruscationes, fulgura atque tonitrua, magnaquepluvia cecidit illa nocte, quae eis omne bonum procuravit, nam terram madidamhumidamque fecit, quae ex nimio aestu solis nimis erat pulverosa, ita quod,quando exercitus per campos transibant, unus .alium videre non poterat pulvereoccupante. Ventus autem illa nocte tantus fuerat, ita quod omnia castra ettentoria13) evulserat. Et tunc ex fidedignorum militum14)dicitur, qui dixerunt se vidisse, illa nocte lunam versam fuisse in sanguinem,et quidam gladius rubeus in ea apparebat.

      Feria igitur tertia, ipso die divisionisapostolorum15), a civitate praedicta recesserunt et statim inrecessu maxima pluvia cecidit, qnae omnia arma nostrorum militum madidavit. Moxitaque cessante pluvia et propulsa obscuritate nubium sol serenus illuxit, quaquidem serenitate permanente rex capellanum aptari ad missam mandavit, ex quomissam secundum consuetudinem solitam propter impedimentum ventorum, quifuerant, quando de stationibus transibat, audire tunc16) nonpoterat. Et pausante ipso in cujusdam monticuli vertice et exercitibus circamontem stantibus, flammas ignium, qui per terram missi fuerant, propter ipsorummultitudinem et magnitudinem pro visione mirabili intuentibus, ad regem deadventu hostium venit fama incerta quidem, regi incredibilis. Omnes ergoexercituum homines equos, qui solummodo pro belli negotio ante eos ducebantur,armati ascenderunt. Rex autem tunc ad divinum officium missae audiendumdeclinavit orans poplite flexo humiliter. Quidam familiaris suus, qui inexcubiis exercitus constitutus fuerat illo die, regem alloquitur dicens etasserens pro certo, se hostes vidisse. Rex autem de multitudine hostiuminterrogavit nuntium, qui dixit, tantum duos cuneos eorum conspexisse. Et aitrex: Quatuor vel sex cunei cum marsalco exercitus expediantur erga eos, nosqueinsistemus missae sub hoc tempore". Aduc eo loquente alius nuntius venitdicens: Rex! ne tardes, hostes contra te vadunt. Statimque rex ad fratremsuum Vitoldum nnntios direxit cum praedicto sermone: Frater carissime! sis adpugnam paratus et jube parari exercitus tuos cum militibus, ex quo jam dehostibus sumus certi. Finitaque legatione statim ori suo silentium imposuit etelevatis in coelum oculis ac manibus orare coepit nec ad sermonem cujusquamrespondere voluit nisi finita oratione et mssa audita. Cujus orationis tenorest hic: Tibi inquit domine deus, spiritum meum commendo et commilitonesmeos committo. Serva me, domine, una cum ipsis. Et vos, o mei commilitonesdilecti, ad memoriam animae meae commoneo et requiro.

      Sub quo tempore nuntius concito currensvenit dices! Rex serenissime! Hostes tui in medio miliari a te stant in magnapotentia congregati: te exspectant. Ne moreris! equum ascendas et contra eosprocedas, quia, quanto magis congressum belli protrahis, tanto majus periculumfacis, hoc enim negotium moram et negligentiam non requirit. Rex vero verbaillius licet sibi prolicua surda tamen aure pertransibat; ad deum enim totocorde suspirabat. Et statim ab oratione surgens quasdam de straminibus ligaturasin signum cognitionis mutuae cuilibet alligari mandavit verbaque proclamationisin bello militibus haec indixit: C r a c o w, W y l n o ipse soluspersonaliter, ascensoque equo videre hostes properavit, et statim acies incujusdam campi planitie inter duo nemora ordinare coepit; tuncque ad mille velultra milites cinxit manu sua, quousque a cinctura fatigatus fuit. Cumque jamamplius solus cingere non posset, venerunt ad regem duo heraldi, unus regisHungariae, regi ex parte magistri evaginatum portans gladium, et alter ducisScecynensis, alium similiter gladium ex parte marsalci duci Vitoldo dandum manutenens. Dixit: Rex! magister hunc tibi dirigit gladium et fratri tuo Vitoldoex parte marsalci alium dare debemus, si ipsius praesentiam habere potuerimus.Rex statim pro Vitoldo certos direxit nuntios et ab aggressu belli, ad quem jamcum gente sua transibat, ipsum retrahere mandat. Derelictis igitur suismilitibus Vitoldus solus ad regem concito venit; et in adventu ejus praedictiheraldi ex parte marsalci gladium sibi obtulerunt, dicentes regi et Vitoldo:Rex et Vitolde! Magister et marsalcus hos gladios vobis mittunt in subsidiumet ad pugnam vos invitant; pro loco vero17) certaminis vosrequirunt, ut ipsum soli eligatis et electum ipsi per vos18)nuntietis. Nec velitis vos in condenso hujus silvae abscondere, quinimmo adbellum protinus exire non differatis, quia pugnam nullomodo evadere poteritis.Rex autem et Vitoldus gladios praedictos cum magna mansuetudine animireceperunt et haec magistro et marsalco per nuntios reeponderunt: Auxilium deiprincipale et hos similiter gladios in subsidium nobis recipimus et cummagistro pugnare volumus. Nec in silvis nos abscondemus, quia hac intentionevenimus, ut vobiscum proeliemur, ex quo a vobis aequalitatem habere nonpossumus. Et locum certaminis divinae voluntati gratiaeque committimus.

      Statimque cum fletu nimiaque effusionelacrimarum rex milites suos alloqui et hortari coepit: O milites mei, amici etincliti! Constat vobis, qualibus molestiis et injuriis nos et nostrospraedecessores hii, quos intuetur oculus vester, elata mente insectabantur19),quae et quanta facebiant terris nostris, quomodo ecclesias dei violabant etpersonas deo dicatas stuprabant; sacrilegia, violentias, crimina et molestias,quae nondum longo tempore elapso patrarunt, advertatis! Accepta igitur prosubsidio justitia hac, quam quisque clare intueri potest, ipsa enim sola pronobis pugnabit, in protectione vero ipsius justitiae nunc armemini et mecummori potius, quam vivere, pro eadem nunc non timeatis! Ego enim, o milites mei,vobiscum sive ad vitam sive ad mortem ire paratus sum hiis contra, qui nostrummachinantur excidium.

      His completis omnes unanimiter cum fletuBoga rodzycza cantare coeperunt et ad bellum processerunt, lacrimis tamenperfusis, quas ipse rex e pectoribus eorum eduxerat suis exhortationibus.

      In manu dextra dux Vitoldus cum gente suacum banario sancti Georgii20) et21) banario primae acicibellum est ingressus. In ipso autem primo ingressu belli ante paulisper pluvialenis et calida erupit et pulveres ab equorum pedibus solvit Cumque in ipsiuspluviae initio duo ictus in emissione lapidum de pixidibus hostium facti erant,quia hostes multos pixides habuerunt, nullum tamen nocumentum per hujusmodiemissiones nostris facere potuerunt; et statim primo congressu cum gente regisfacto ab eisdem pixidibus fere per stadium sunt repulsi. Bellum fecere tuncasperrimuni.

      Cum jam uterque exercitus, tam regis quamducis Vitoldi, cum omnibus hostium aciebus fuere ad invicem copulati etcongressi, majorque exercitus Prutenorum ex electis ipsorum aciebus fuere adinvicem ordinati super gentem ducis Vitoldi, banarium sancti Georgii etbanarium nostrae primae aciei congressi cum clamore maximo et incursu equorumnimio in valle quadam, sic quod adversa pars de monte et pars nostra similiterde monte mutuis se susceperunt ictibus lacerare. In illo autem loco postconflictum ex hastis, quae tunc confractae fuerunt, propter hoc, quod exvertice utriusque monticuli per pedes equorum confracta ligna ad ipsum de altopropellebantur22), tunc23) propter obliquitatem suam inmontis vertice non poterant permanere, ad vallem ipsorum montium congregata etconversa fuerunt, quod quasi unus pons manu factus apparebat ex eisdem hastis.24)

      Alia autem pars hostium ex eisdem electiscruciferorum hominibus cum maximo impetu et clamore cum gente ducis Vitoldicongressa et fere per horam proeliantes mutuo inter se plurimi ex utraque partececiderunt, ita quod gens Vitoldi ducis cogitur retrocedere. Et ita ipsosinsequentes existimabant jam obtinuisse victoriam dispersique hostes ab ipsorumbanariis in ordinatione suarum acierum erraverunt et illos, quos retrocederecoegerant, fugere inceperunt. Postmodum autem reverti volentes, a suishominibus et banariis per homines regis, qui directe banaria ipsorum per lateradiviserunt, seclusi25) aut capti et26) gladio peremptiperierunt. llli autem, qui de parte laeva illorum, qui divisi fuerunt,remanserant superstites, ad suos homines exercitus hostilis reversi, iterum. unitiad invicem cum banario magno castellani Cracoviensis, palatini Sadomiriensis,terrae Vyelyunensis27), terrae Haliciensis et aliis multis banariisconvenerunt. In quorum congressu bellum gerebatur asperrimum et multi hinc indececiderant mortui. Durabat ergo bellum sex horis et demum terga vertuntcruciferi. Illa vice usque ad stationes fugerunt.

      Collectis itaque viceversa viribus magisterde quadam silva parva cum sua gente residua, quindecim aut citra banaria habenssecum, contra regis personam acies suas dirigere voluit, et jam lanceashastasque ex humeris depositas scutis junxerant fixique stabant, considerarevolentes, ubi ipsis facilior et utilior congressus hostium videretur. Rex autemtunc, cum cruciferi ordinatis aciebus contra ipsum stabant, equum suum arreptalancea manu sua voluit cum animositate maxima dirigere contra eos, sed aproceribus prohibitus invite, violenter et cum maxima difficultate retentus nonpotuit perficere velle suum. Itaque unus miles decenter armatus de odine cruciferorumsine acie equum suum dirigere volens contra regem propius ipsum acceserat. Rexautem accepta manu hasta sua ipsum letaliter in faciem vulneravit, et statimper alios equo projectus in terram cecidit interfectus. Illae autem aciesmagistri de loco, in quo fixae erant, contra regem se moventes, contra banariummagnum procedentes, mutuo viriliter se susceperunt hastis suis. Et in primocongressu magister, marsalcus, commendatores totius ordinis cruciferoruminterempti sunt. Reliqui autem, qui superstites remanserunt, viso, quodmagister, marsalcus et alii consiliarii ordinis perierunt, terga vertentes,usque ad stationes suas, quas metati fuerant, illo tempore fugerunt. Et cum jamad stationes venissent, videntes, quod regis aduc multae fuerant acies, quaeproelium non intraverant, viso etiam, quod dux eorum cecidit interemptus, infugam realem conversi sparsim fugere coeperunt. Rex igitur ex consilio baronumsuorum inimicos ita cito fugientes persequi non permisit, nec populum a sevoluit dispergere, sed statim deposita de se galea sua propter calorem solisnimium cum omni gente sua ad stationes cruciferorum venit.

      In loco autem stationis multi videntes,quod per fugam nullo modo evadere possem mortem, ex curribus quoddampropugnaculum facientes ibidem omnes defendere se coeperunt, sed statim devictiomnes in ore gladii perierunt In illo autem loco plus, quam in toto conflictu,cadavera mortuorum apparuerunt

      Procedens autem rex de loco stationumpraedictarum, silvam parvam penetrans, venit ad verticem cujusdam28)monticuli, in quo statim de equo descendens flexis genibus in terra deo coepitgratias agere de victoria, quam dominus deus sibi concesserat de hostibus suis.Ad illum autem montem adducti fuerunt ad regem infiniti captivi, inter quos duopraecipui duces, scilicet Kazimirus Sceciniensis et Conradus, Slesiae dux,multi etiam milites, barones etc., ex diversis mundi partibus diversarumnationum homines, qui cruciferis venerant in subsidium.

      Abinde igitur rex procedens, ad locumquendam veniens, ibi castra metari fecit et ab equo descendens de arbore ramosfrangi mandavit et humo prosterni, in quibus post fatigam se deposuit et ibidempausavit etc. Inceptum autem erat proelium ante meridiem tribus horis etfinitum ante solis occasum una fere hora.

      Cras ergo mane facto rex missas cantari inmagna solemnitate mandavit, videlicet de sancto spiritu, de sancta trinitate,de divisione apostolorum. Post missas igitur tota illa die et sequentisimiliter banaria hostium, quae in conflictu receptae fuerunt, ad regemportabantur et captivi ducebantur. Tribus autem diebus continuis in lococonflictus rex29) moram traxit, in quibus regi banaria portabanturhostium, ita quod ab omnibus poterant intueri.

      His etiam diebus rex corpus magistri intercadavera quaeri jussit et inventum ad tentorium suum adduci mandavit et albasindone involvi desuperque pretiosissima regia purpura tegi et in curru usquead Mariemburg deduci cum honore mandavit. Cetera autem cadavera virorumillustrium tam nostrorum quam inimicorum, qui ceciderunt, in quadam ecclesialoco conflictus propinqua cum honore et reverentia sepeliri mandavit.

      Tertia autem die de loco conflictusrecedens, ad quandam civitatem Mayenstorg30) venit, quam statim etcastrum sine aliqua difficultate et resistentia recepit et postmodum ad aliamcivitatem, que Marunis31) dicitur, sine resistentia intravit etrecepit. Item ipso die Arnolphi32) venientes cives de civitatemaritana Olbyag33) dicta et duae terrae Prussiae ipsi regifidelitatis omagium praestiterunt. Praeterea ipso die Mariae Magdalenae34)optimum castrum, videlicet Aldesten35), regi subjectum est. Igituripso die sancti Jacobi36) apostoli circumvallavit rex castrumMariemburk. Et ab illo die usque ad festum Mathaei apostoli37) ipsumexpugnavit, infra quod tempus tota terra Prussiae et Pomoraniae exceptis tantum38)castris in Prussia, videlicet Mariemburk, regi fidelitatem perpetuam juramentopromiserunt observare firmiter, quam postea frangentes tam spirituales quamsaeculares nobiles, cives et omnes totius terrae Prussiae et Pomoraniae honorum39)ipsorum prodigi et salutis propriae immemores turpiter et sine aliqua causaviolaverunt et fregerunt, ab ipsius regis et coronae suae Poloniae obedientiase sine causa subtrahentes40).

      Et est hujus finis, scripsi quasi in spinisper manus fratris C. de Radomia.


Explicit Cronica.


1) Mylnie Strehlke i Bielowski przytaczają, jakoby rękopis miał celebrat. Ma celebravit,lecz końcówkę w skrócenie.

2) W rękopisie ejusdem. Nie potrzebaby poprawiać tegoejusdem na cujusdam, gdyby się przypuściło, że po recessit opuścił piszący versus Lubochniam.

3) Tak w rękopisie zam. bellicis

4) W rękopisie niestałapisownia Vitoldus i Vytoldus. W druku dajemy stale: Vitoldus.

5) W rękopisie mylnie: conciones.

6) W rękopisie: Procopii, którego święto przypada 8 lipca. Słusznie przeto Strehlke i Bielowski poprawili na Processi(2 lipca).

7) W rękop. Gorazam. Gara.

8) Strehlke przypuszcza bez potrzeby w tem miejscu brak pewien w rękopisie.

9) Pruteni dopisane później na marginesie.

10) W rękopisie derelinquit.

11) D. 11. lipca.

12) D. 13. lipca.

13) Na marginesie dopisano inną ręką: Prutenorum.

14) Bielowski każe w tem miejscu uzupełnić wyraz relatu.

15) D. 15. lipca.

16) Strehlke ma mylnie hodie, co już Bielowskizaznaczył.

17) Strehlke i Bielowski zamiast vero mają mylnie uno.

18) Tak w rękopisie, przypuszczamy omyłkę zamiast pernos.

19) Strehlke i Bielowski mają: infestabant.

20) W kod. wyraźnie Georgii. Strehlke mylnie odczytał Gregorii.

21) W kod. wyraźnie et, Strehlke i Bielowski odczytali scilicet.

22) W rękopisie wyraźnie propellabantur,co Strehlke zmienił nietrafnie na properabant. Bielowski marównież mylnie propellabant.

23) Strehlke i Bielowski mają cum.

24) Cały ustęp powyższy ma w rękopisie niepoprawną konstrukcyą.

25) Strehlke mylnie ma: declusi.

26) Strehlke poprawił na aut.

27) Strehlke ma mylnie: Vislicensis.

28) Strehlke i Bielowski opuścili cujusdam.

29) W rękop. vix.

30) Mayenstorg nazwa zepsuta; Strehlke domyśla się Ostródy Osterode,Hastenrod; ale może to znaczyć także Olsztynek, po niemiecku Hohenstein.

31) Murąg, po niemiecku Morungen.

32) D. 18. lipca.

33) Elbąg.

34) D. 22. lipca.

35) Strehlke i Bielowski domyślają się w tej nazwie Olsztynka (Hohenstein); przypuszczam, że to znaczy Olsztyn (Allenstein).

36) D. 25. lipca.

37) D. 21 września.

38) Braknie w rękopisie aliquot lub aliuibus.

39) Strehlke poprawił na honoris.

40) W rękop. obedientiam sine causa subtrahentes, cojuż Strehlke i Bielowski poprawili na: obedientia se sine causasubtrahentes

.
[ XV | ]


XVIII
Rakutis V. LDK KARIUOMENĖ KETVERIŲ METŲ SEIMO LAIKOTARPIU (1788-1792)

XVII
. " (1655-1661 .)
Borščiakas Elijas. UKRAINA, LIETUVA IR PRANCŪZŲ DIPLOMATIJA 1648-1657 METAIS
. , 1648-1657 .
LIST OD KSIĘCIA IMCI PANA KRZYSZTOFA RADZIWIŁŁA, WOJEWODY WILEŃSKIEGO, HETMANA W.KS.LITEWSKIEGO, DO SEHINA BORYSEWICZA, BOJARZYNA DUMNEGO I NA TEN CZAS HETMANA NAJWYŻSZEGO NAD

XVI
"STATUTIS CERTIS IN SCRIPTA REDACTIS" (1522)
Zinkevičius Z. KAIP KALBĖJO SENIEJI VILNIEČIAI
..
Jakubowski J. STUDYA NAD STOSUNKAMI NARODOWOŚCIOWEMI NA LITWIE PRZED UNIĄ LUBELSKĄ.
Zinkevičius Z. DAR KARTĄ DĖL LIETUVIŲ XVI-XVII A. RAŠTŲ KALBOS KILMĖS
..
..
ALBERTAS GOŠTAUTAS, VILNIAUS VAIVADA, BONAI SFORCAI, LENKIJOS KARALIENEI, PRIEŠ KUNIGAIKŠTĮ KONSTANTINĄ OSTROGIŠKĮ IR PRIEŠ RADVILAS
Jakubovskis J. TAUTYBIŲ SANTYKIAI LIETUVOJE PRIEŠ LIUBLINO UNIJĄ.
Zinkevičius Z. DĖL LIETUVIŲ RAŠOMOSIOS KALBOS KILMĖS
i .. -I
Jurginis J. AUŠROS VARTAI

XV
Ekdahl S. DIE FLUCHT DER LITAUER IN DER SCHLACHT BEI TANNENBERG
1413 .
Jonynas I. ONA VYTAUTIENĖ
CRONICA CONFLICTUS WLADISLAI, REGIS POLONIAE, CUM CRUCIFERIS
Długosz J. DZIEJE POLSKIE. ROK 1403. ROK 1408.
.
6.V.1434
Długosz J. DZIEJE POLSKIE. ROK 1410

XIV
. : ?
"OMNES NATIONE LYTHUANOS" (1387)
20.II.1387

XIII
Vaitkevičius G. ANKSTYVASIS VILNIUS: ĮRODOMUMO VINGIAI
Gudavičius E. FOLLOWING THE TRACKS OF A MYTH
.. ͻ ?

XII
..
Baranauskas T. THE FORMATION OF THE LITHUANIAN STATE

XII
. . -
..
Girininkas A. LIETUVOS ARCHEOLOGIJA. T. 1. Akmens amžius
.
.
..
.. IV-VII
Vladas Žulkus. DIE KUREN IM OSTSEERAUM
..
..
Vanagas A. LIETUVIŲ VANDENVARDŽIAI
.. .
.. --


.. // : (), ., 1997

I
II XI-XVI .
III XVII-XVIII .
IV XX .
V : XX.
VI - XIV .:

. . XV -XVII . (... I) ., 1954.
IV XVII . ()
V ( , , 30-70- XVII.)
VI XVII .

.. I "OF THE RUSSE COMMON WEALTH" ʲ . -.1891.
IV.

Kubala L. WOJNA MOSKIEWSKA. R. 1654-1655. SZKICE HISTORYCZNE, SER.III, WARSZAWA, 1910
VII. WYPRAWA CARA NA LITWĘ. - BITWA POD SZKŁOWEM I POD SZEPIELEWICZAMI. - ZDOBYCIE SMOLEŃSKA.

. - .,1890-1901.- .1-3.
57-. ѣ 30. . . . ѣ
58-. ѣ 30 2. 1) . . . ѣ
59-. ѣ 30/ 15. 1) . . . ѣ
692-,
694-. . ѣ
696-. . ѣ ѣ .
703-. ѣ .
705-, . ѣ ѣ
716-. . . ѣ
717-. , .ѣ , ѣ ѣ
718-, ѣ ѣ
732-. ѣ ѣ .
736-. ѣ


-

, . . 1-15. ., 1861- 1892.
1648, 16. ѣ ѣ ѣ
1648, 20. ѣ ѣ
1649, 3. ѣ .
1649, e 13. ѣ ѣ .
1654, . - . i ѣ
1654, a.- ., i ѣ
1654, 7- 9.
1654, .-.,
1654, i-, i
1654, i-.
1655, i - .
1655, ,

LISTY Z TEATRU WOJNY R. 1654.
16 [Augusti] list[u] księcia jmci do Króla JMci pisanego kopią
Ceduła z listu.Za Jaswonką pod Ciecierzynem potrzeba była d. 24 Augusli, gdzie obóz nasz zniesiono.
List P. Hetmana wiełk. koron, do JMX Podkanclerzego kor. Dnia 6 Aug.
List P. Mirżeńskiego, do JP. Stefana Korycińskiego Kanclerza w. kor. Z Wilna d. 30 Augusti r. 1654.
List Xięcia Radziwiłła Hetmana w. lit. do Xiędza Jerzego Tyszkiewicza. Bisk. wileńsk. Dan d. 8 Augusti 1654.
List z obozu pod Szkłowem d. 12 Augusti r. 1654.
List z Wilna d. 20 Augusti, do Warszawy.
List z Wilna d. 8 Aug.
Relacya potrzseby, która zaszła między wojskiem W.X.Litewskiego a Moskwą pod Ciecierzynem, d.24 Augusti 1654
Z obozu d. 14 Augusti 1654.
Z obozu litewskiego d. 13 Augusti r. 1654.
Z obozu litewskiego d. 14 Augusti 1654.
Z obozu pod Orszą dnia 2 Augusti, pisany do Wilna.
Z Wilna d. 16 Augusti r. 1654.

, . ., 18411892.- .1-5.
1658 ѣ. , ѣ.

, ., 1813-1894, .1-5.
1667, 1, ( ѣ) Ѣ ѣ ѣ

. . Vilnius: 1995

I. .

PAMIĘTNIKI JANA CHRYZOSTOMA PASKA
Rok 1660

. . - , .., , 1991
III. -
Norman Davies. EUROPE: A HISTORY
CHRISTENDOM IN CRISIS PESTIS (p. 455-468)
Jerzy Ochmański. LITEWSKA GRANICA ETNICZNA NA WSCHODZIE OD EPOKI PLEMIENNEJ DO XVI WIEKU
.WSTĘP
1. ROZWÓJ I WYNIKI BADAN NAD WSCHODNIĄ GRANICĄ LITEWSKO-RUSKĄ OKRESU WCZESNOHISTORYCZNEGO DO XVI WIEKU
2. ZAŁOŻENIA METODOLOGICZNE
3. WALKA LITWY Z RUSIĄ O GRANICĘ POLITYCZNĄ DO XIII WIEKU
4. POGRANICZE LITEWSKO-KRYWICKIE W EPOCE PLEMIENNEJ
5. KWESTIA ZASIĘGU OSADNICTWA LITEWSKIEGO I RUSKIEGO NA POGRANICZU WSCHODNIM W XIII WIEKU
6. STOSUNKI WYZNANIOWE NA POGRANICZU LITEWSKO-RUSKIM DO POŁOWY XVI WIEKU
7. WSCHODNIA GRANICA LITEWSKA W ŚWIETLE TOPONOMASTYKI
8. ZASIĘG LITEWSZCZYZNY NA WSCHODZIE W ŚWIETLE INWENTARZY DÓBR ZIEMSKICH Z KOŃCA XVI WIEKU
9. WYSPY LITEWSKIE W GŁĘBI BIAŁORUSI W XIV - XVI WIEKU
A. LITHUANIA PROPRIA I JEJ ZASIĘG NA WSCHODZIE W XV - XVI WIEKU
B. WYNIKI BADAN, SPIS MAP, SPIS TREŚCI
C. LITHUANIAN ETHNICAL BOUNDARY IN THE EAST FROM THE ANCESTRAL EPOCH TILL THE SIXTEENTH CENTURY

IE
66. (1441) ѣ ѣ, , , a ѣ ѣ . ѣ.
67. ѣ, . ѣ.
68. 1507. ѣ, o , ѣ , a ѣ , , ѣ ...
69. 1516 9. ѣ, . , ѣ ѣ . ѣ
70. 1552 . ѣ, ѣ . , o ѣ . ѣ.
71. 1555 30. ѣ, ѣ ѣ ѣi . ѣ.







?

?
!

:

...
.
 : 1
 : 0
 : 1

- 0.13 . -