|
|
|
1r. |
|
Pro libraria universitatis studii Cracouiensis datum per dominum Johannem Dlugosch.
Descriptio Prutenicae cladis seu crucigerorum sub Jagellone per Joannem Dlugosz canonicum Cracoviensem.
Banderia Prutenorum anno domini millesimo quadringentesimo decimo in festo Divisionis Apostolorum erecta contra Polonie regem Wladislaum Jagyelno et per eundem regem prostrata et Cracouiam adducta ac in ecclesia catedrali suspensa, que, ut sequitur, in hune modum fuerunt depicta.
|
1v. |
Banderium magistri cruciferorum maius, quod magister generalis Vericus de Junigen ducebat:
in quo erant sui prestanciores curienses et milites. Paludamentum autem suum, in quo occisus est,
ex albo harassio, insigni infra scripto intextum, habet ecclesia parochialis in Kige pro una casula.
|
|
[DURINK:] [Latitudo.] Longitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine tres ulnas et in latitudine duas cumquartali unius ulne.
|
|
|
|
2v. |
Banderium magistri cruciferorum minus; sub quo erant milites cruciferorum
ordinis magis notabiles et prestantes et aliqui milites mercenarii, qui ex varis Almanie partibus
advenerant, et aliqui curienses atque cubicularii magistri.
|
|
[DURINK:] Latitudo/Longitudo.
Nota: hoc banderium minus alias gonicza chorongew continet in longitudine unam ulnam
cum quartali, in latitudine autem unam ulnam tantum.
|
|
|
|
3v. |
Banderium ordinis cruciferorum, quod Fridericus Vallerod, magnus marsalcus Prussie,
ducebat, nacione Francus et nobilitate insignis, qui pro armis cum sua familia defert fluvium cruce
signatum et in galea gallum cristatum; qui in eodem prelio fuit occisus et in Mariemburk reductus;
patruus germanus Christoferi episcopi Lubuczensis; sub quo erant milites de Franconia.
|
|
[DURINK:] [Latitudo.] Longitudo.
Nota: banderium hoc continet in longitudine tres
ulnas cum quartali, in latitudine vero tres ulnas minus quartali.
|
|
|
|
4v. |
Banderium Cunradi Albi, ducis Oleschniczensis Zlesie, quod presencialiter ipsemet
Cunradus dux de gentibus propriis ducebat; sub quo erant milites sui proprii de ducatu Wratislauiensi
et de Slesia. Et ipse dux Cunradus fuit captus, et tam banderio quam omnibus fortunis suis spoliatus,
liberalitate autem Wladislai Polonie regis in libertatem restitutus.
Sciendum autem, quod ex omnibus ducibus Slesie sive Polonie nemo preter hunc Cunradum Olyeszniczensem
et Kazimirum, ducem Stolpensem alias Stetinensem, in partes magistri et ordinis cruciferorum transiverat,
cum eorum perpetua ignominia et dedecore, quod proprium lingwarium propriamque patriam conabantur
adiuvando hostes lacerare et delere. Utrique tamen rex Wladislaus et eorum captis militibus-pepercit.
|
|
[DURINK:] Latitrudo/Longitudo.
Nota: hoc banderium continet duas ulnas cum guartali
in longitudine et duas ulnas minus guartali in latitudine.
|
|
5r. |
|
Banderium sancti Georgii in parte cruciferica, quod miles strenuusa et qui
turpe putavit ex prelio fugere, Georgius Kerzdorff ducebat. Stetitb enim intrepidus tenens illud,
donec per Polonorum milites fuit captus et vexillum sibi fuit erreptum. Sub hoc erant milites insignes
ex variis nacionibus terrarum Almanie satis animosi et pugnaces; et omnes fere occisi, pauci per fugam
salvati. Quem enim locum quisque pugnando ceperat, hunc pectore adverso cadendo et moriendo tenebat.
|
5v. |
Banderium civitatis Culmensis, quod ferebat Nicolaus dictus Niksz, nacione Swewus,
vexillifer Culmensis, quem magister Prussie postea, quasi parum fideliter egisset, capite dampnavit;
cuius ductores erant Janussius Orzechowsky et Cunradus de Ropkow milites.
Habet autem verior assercio aliorum, quod prefatus Nicolaus alias Niksz, miles Swewus et Culmensis
banderii vexillifer, non fuit a magistro Prussie Henrico de Plawyen, qui Vlrico de Junigen in prelio magno
occiso successerat, ob aliquod crimen perfidie occisus — erat enim miles et heroicus et in armis magni precii
— sed cum vidisset sue partis cladem seque miserabiliter omnibus spoliatum et captum, licenciam adeundi
Wladislaum Polonie regem et alloquendi illum supliciter optinuit. Qua a clemente rege faciliter optenta peciit
sibi banderium, quod gerebat, monstrari. Quo altero die monstrato, ad conspectum illius illo amplexato corruens
expiravit ibidetnque rege mandante solo obrutus est9. Sub quo erant terre et [civitatis Culmensis milites et cives].
|
|
[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine tres ulnas cum palma unius manus,
in latitudine autem tres ulnas tantum. Cauda autem protrahitur
in longitudine trium ulnarum cum quartali, in latitudine unius ulne minus medio
quartali, et quanto inferius, tanto striccius, in fine vero strictissime.
|
|
6r. |
|
Banderium crucifericum, quod Thomas Morheym, thezaurarius ordinis, ducebat, qui in
eodem prelio fuit occisus, et cum militibus mercenariis et familiaribus propriis satis multis, quos sub signo
sui officii ducebat.
|
6v. |
Banderium episcopi Pomezaniensis, quod ducebat Marqvardus de Reszembvrg; sub quo erant
milites terrigene de episcopatu Pomezaniensi et alii milites mercede per episcopum Pomezaniensem conducti.
Quod Marqwardo per milites Polonie erreptum Wladislaus Polonie rex altero die conflictus per
Nicolaum Morawyecz de Kvnosowka prope Xyansz, militem de armis Powala, ad consortem suam Annam reginam, Nicolaum
quoque Curowsky, archiepiscopum Gneznensem, viccarium ceterosque barones Polonie, magistros, doctores consules,
quibus arcis et civitatis Cracoviensis custodia erant commissa, et ad universum regnum Polonie eiusque arces et
civitates in signum victorie sue et cladis cruciferice misit.
|
|
[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: banderium hoc continet in longitudine duas ulnas cum media, in latitudine
vero duas ulnas cum quartali.
|
|
7r. |
|
Banderium comendarie et civitatis Grundzancz, quod Vilhelmus Ellfensteina, comendator
de Grudacz, ducebat; sub quo erant militares et cives circumcirca et in Grudzancz habentes domicilia,
quorum maior pars erat de armis, qui portant caput zubronis pro insigni: et ideo tale vexillum eis fuit
consignatum, quod est evidens testimonium terram Chelmensem regni Polonie membrum semper fuisse.
Commendator etiam ipse Vilhelmus Elfenstein in evdem prelio fuit occisus et piures notabiles milites proprii
et mercenarii cum eo.
|
7v. |
Banderium comendarie et civitatis Balga, quod ducebat comendator de Balga,
sub quo erant fratres militares de ordine et aliqui proprii et aliqui mercenarii milites.
|
|
[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine tres ulnas,
in latitudine vero duas ulnas minus medio quartali.
|
|
8r. |
|
Banderium comendarie et civitatis Schonsze, quod Niklosch Wylcz, comendator in
Schonsze, ducebat, allas Kowalyewo, sub quo erant et fratres de ordine militares et aliqui
mercenarii et proprii milites.
|
8v. |
Banderium civitatis Kinszbergensis, quod ducebat vicemarsalkus seu vicecomendator
Kinszbergensis nomine [...]; sub quo erant etiam aliqui fratres de ordine militares et aliqui proprii,
aliqui precio conducti. Insigne autem vexilli datum civitati fuit, leo videlicet albus, per Johannem,
Bohemie regem, tunc in Prussia miliciam agentem in barbaros.
|
|
[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine tres ulnas,
in latitudine vero duas ulnas cum medio quartali. Cauda autem protrahitur
in longitudine unius [ulne] cum quartali, in latitudine unius eciam ulne minus quartali,
quanto inferius, tanto striccius, in fine strictissime.
|
|
9r. |
|
Banderium comendarie de Antiquo Castro, quod ducebat Wilhelmus Nyppem, comtnendator
de Antiquo Castro; sub quo erant pauci de ordine fratres et proprii milites, sed omnes fere mercenarii.
|
9v. |
Banderium episcopi et episcopatus Zambiensis, quod ducebat Henricus
comes de Kamyencz de Mischna; sub quo erant milites omagiales episcopatus Zambiensis et
aliqui curienses episcopales et milites mercenarii per ipsum episcopum Zambiensem conducti.
|
|
[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine duas
ulnas cum media, in latitudine autem duas ulnas cum quartali.
|
|
10r. |
|
Banderium comendarie et civitatis Thucholya, quod unus ex ordine Henricus,
comendator de Thucholya, ducebat; sub quo erant et fratres ordinis militares et armigeri districtus
Thucholouiensis et milites mercenarii.
Hic Henricus, nacione Almanus Francus, commendator de Thucholya, a principio huius gwerre usque
ad eius consumacionem tam superbi arrogantia inflatus erat, ut duos acinaces nudos ante se et
suum exercitum Tucholiensem, cuius erat ductor, non secus quam iam victor et magnificus ac fortis
triumphator, et quasi omnis belli fortuna ex eo dependerit, deferri quocunque pergeret, iuberet.
Erat id et magistro Prussie Vlrico et suis comendatoribus molestum, nemoque tam insolentem furorem
probabat, frequenciusque increpitus et argutus publice et privatim noluit ponere furori suo modum,
nec a superbia sua per bene swadentes revocari, non prius se illos in vaginam conditurum declarans,
donec utrumque in Polonorum sangwine cruentaret. Itaque permittente iusto Dei iudicio, dum ex prelio
turpiter fugiendo in viliam Wyelhnyow devenisset, a Polonorum militibus illum insequentibus cum universis,
qui iilum insequebantur, consecutus miserabiliter capite ceso obtruncatus temeritatis et superbie funestas
quidem, sed meritas penas dedit; cui nec in prelio honeste mori, nec per turpem fugam vitam servare contigit
miserabilem et miserandam.
|
10v. |
Banderium magne comendarie de Sthvm, quod ducebat magne reputacionis vir,
frater Cunradus Lichtersten, magnus comendator; sub quo erant de Austria milites mercenarii
fere omnes et pauci fratres de ordine.
|
|
[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine tres
ulnas cum quartali, in. Latitudine autem tres ulnas tantum.
|
|
11r. |
|
Banderium comendarie Nyeschoviensis, quod ducebat Gothfridus Hoczfelth,
comendator Nyeschoviensis; sub quo erant fratres de ordine et milites mercenarii.
|
| | | | | | | | | | | | | | | | | |