Fol.

verso

  Fol.

recto

40v.

Banderium comendarie, castri et civitatis Gmyew alias in Theutunico Meve, quod ducebat Johannes comes de Veynde, comendator Gmyevensis, homo nobilis et manswetus et qui semper et pro omni tempore concordiam et pacem magnopere swasit et consuluit; et cui Vernerus Tetinger, comendator Elbingensis, pacis diswasor, pusillanimitatem quasi gnavo exprobravit. Sub quo erant et militares de ordine fratres, plerique milites de Frankonia et plures mercenarii Almani milites, hastatorum numerum octuaginta militum explentes. Cecidit autem ipse Johannes comendator Gmyewensis, in eodem conflictu cum pluribus militibus sui signi corpore adverso, et inter cadavera offensus iussu Wladislai, Polonie regis, in Mariemburgk reductus in ecclesia sancte Anne sepultus est. Vernerus vero Tetinger, comendator Elbingensis, pacis diswasor, quemadmodum illi comendator de Mewe, comes de Wende, respondendo exprobracioni sue arroganti, fataverat, animositatis sue vel pocius superbie oblitus de prelio effugit et per castra ordinis transitum faciens nulli se committere ausus, non prius fugam suam sistendum duxit, donec in Elbingk pervenit; sed ex post de Elbing faciens fugam his, qui in Mariemburk diffugierant, se immiscuit. Henricus eciam comendator Tucholouiensis, eidem Johanni de Vende, commendatori Gmyevensi, meticulositatem exprobans ante pugnam, turpiter ipse solus fugit ex pugna et in fuga a Polonis consecutus miserabiliter occisus est in villa Vignansko.

Piešinys Nr.50

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine duas ulnas cum dimidio altero quartali, habens in latitudine duas ulnas minus quartali.

   

 

41v.

Banderium civitatis, que dicitur Swyatha Szyekirka, in Theutunico Elgebeyth, quod ducebat advocatus de Szwyantha Szyekyrka ex militibus ordinis propriis et mercenariis collectum.

Piešinys Nr.51

[DURINK:]
Nota: hoc banderium continet in longitudine duas ulnas et totidem in latitudine.

   

 

42v.

Banderium civitatis Brunszwik, quam [...] dux Bruszwiczensis, miliciam contra barbaros tunc agens in Prussia condiderat, et cui ex suo nomine et ducatu Brunszwik nomen indiderat armaque sua suique ducatus, leonem videlicet rubeum in pectore parcialiter et in ventre parcialiter et in cauda parcialiter albedine pretextatum et corona aurea insignitum in campo celestino pro insigni deferendum donaverat, appropriaverat et privilegiaverat.
Cuius ductor erat commendator alias advocatus Brunszviczensis; sub quo erant fratres militares de ordine et terrigene atque cives districtus et civitatis prefate Brunszwiczensis.

Piešinys Nr.52

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine duas ulnas cum quartali, in latitudine autem duas ulnas cum medio quartali.

   

 

43v šiandien nėra.

[Banderium magistri Livonie ordinis cruciferorum, quod Theodricus Croe, marsalcus Liuonie, ducebat in prelio anno M°CCCC tricesimo primo circa villam Dambky iuxta fluvium Wyrzscha prope Nakiel. Cui Jodocus de Hogyerkyerche, commendator de Tucholia, veluti locorum peritus ducatum prebebat.]

Piešinys Nr.53a

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
[Nota: hoc banderium continet duo arma; scilicet in una parte imago sancte Marie virginis gloriose, ut hic apparet; in alia vero parte imago sancti Mauricii, prout est depicta in alio sequenti folio. Contiret etiam hoc banderium in longitudine duas ulnas minus quartali et in latitudine totidem.]

   

 

44v.

Banderium Liwonitarum, quod in prelio anno M°quadringentesimo tricesimo primo comisso Theodricus Croe, marsalcus Liwonie, ducebat.
Sub hoc vexillo duobus signis et imaginibus, videlicet beate Virginis et beati Mauricii, et duabus crucibus nigris depicto tricente haste militum electorum consistebant solum de equitibus preter pedestres; omnes viri armati armis fulgentibus et docti ad prelium. Iste Theodricus Croe, marsalcus Livonie, cum pluribus aliis comendatoribus et sue gentis atque exterarum militibus fuit captus et longo tempore in Cracouiensi arce in turri versus sanctum Bernardinum sita carcerales angustias perpessus, sed tandem pietate Wladislai secundi, Polonie regis, de illis solutus.

Piešinys Nr.53b

[DURINK:]
Nota: hec ymago debet stare ex alia parte illius banderii, in quo stat depicta ymago sancte. Marie, quia in una parte predicti banderii debet depingi ymago virginis gloriose, in alia vero parte ymago sancti Mauricii1, prout hic apparet.

   

 

45v šiandien 44v.

Banderium Liwonicum anno Domini millesimo CCCCo tricesimo primo feria quinta ante festum Exaltacionis Sancte Crucis ab exercitu Polonico in campis ville Dambky iuxta fluvium Virzscha prope opidum Nakyel captum in prelio, quo Johannes Jarognyowsky, Barthossius Vizemburk et Dobrogostius Kolinsky exercitum Liuonitarum, ex septingentis equitibus et septem comendatoribus coacervatus erat magna clade, ad agrestibus tamen adiuti, contriverant. Huius autem banderii duo ductores erant, ambo Livonite, videlicet Szwor, comendator de Osscherod, et Valterus de Lo, comendator de Dinbork, ambo in eodem prelio occisi. Habebat autem prefatum banderium ducentos hastatos milites equestres preter pedites, qui omnes miserabiliter ab agrestibus fuerunt aut in prelio; aut in silvis et nemoribus, in que se fugiendo abdiderant, interfecti.

Piešinys Nr.54

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota:hoc banderium continet in longitudine duas ulnas cum dimidio altero quartali, in latitudine vero duas ulnas cum quartali. Habet autem predictum banderium tres caudulas, prout hic apparent, et quelibet earum protrahitur in longitudine unius ulne et in latitudine unius quartalis a superiori parte, et quanto inferius, tanto striccius, in fine autem strictissime.

   

 

46v šiandien 45v.

Banderium Liwonicum in prelio quod sub ducibus Johanne Jarognyowsky de domo et familia [...], Barthossio Vizemburk de domo et familia [...], Dobrogostio Kolinsky de domo et familia [...] ad viliam Dumbky iuxta fluvium Virscha prope Nakyel a Polonis tantummodo agrestibus contra Livonicum exercitum gestum est feria quinta ante festum Exaltacionis Sancte Crucis, captum. Cuius duo comrriendatores Liuonici erant ductores, videlicet Valterus de Gyelze, comendator de Fily, et Valterus de Kyerchdorff, comendator Curouiensis, qui ambo capti et in carcerem turris arcis Cracouiensis ad sanctum Bernardinum respicientis trusi illic mortui. Sub quo erant centum milites hastati, sed omnes ab agrestibus interfecti.

Piešinys Nr.55

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine duas ulnas cum palma unius manus, in latitudine vero duas ulnas. Habet eciam banderium predictum tres caudulas, et quelibet earum protrahitur in longitudine unius ulne, in latitudine unius quartalis a superiori parte; quanto inferius tanto striccius, in fine strictissime.

   

 

47v šiandien 46v.

Banderium Liwonicum in prelio, quod sub ducibus Johanne Jarognyowsky de domo [...], Barthossio Vizemburk de domo et familia [...] Dobrogostio Kolinshy de domo et familia [...] ad viliam Dambky iuxta fluvium, Virzscha prope Nakyel a Polonis tantummodo agrestibus contra Linovicum exercitum feria quinta ante festum Exaltationis Sancte Crucis gestum est, captum; cuius Georgius Kuthzlebe, advocatus de Kokenhavze, erat ductor, et centum hastati omnes ab agrestibus interfecti. Neminem enim furor et indignatio agrestium salvare voluit propter recencia culmina vicorum suorum et substanciarum coram illis humancia, quos Livonicus exercitus exusserat, Fuerunt autem in exercitu Liuonico gentes et milites Pomeranice, Chelmenses et Pruthenice, Liuonice de Kurlanth et pedestrium magna multitudo. Et hunc quidem exercitum magister Paulus de Ruszdorff per comendatores Prusse adiuvabat.

Piešinys Nr.56

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium1 continet in longitudine unam ulnam cum dimidio altero quartali et in latitudine totidem. Habet et hoc banderium tres caudulas, et quelibet protrahitur in longitudine unius ulne minus quartali et in latitudine unius quartalis a superiore parte, et quanto inferius, tanto striccius, in fine strictissime.

   

 

48v šiandien 47v.

Expliciunt banderia Prvtenorum per manus picta Stanislai Durink de Cracovia die Veneris 29 Marcii 1448.

Stanislovas Durinkas, autoportretas