Banderium magne comendarie de Sthvm, quod ducebat magne reputacionis vir,
frater Cunradus Lichtersten, magnus comendator; sub quo erant de Austria milites mercenarii
fere omnes et pauci fratres de ordine.
|
|
[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine tres ulnas cum quartali,
in Latitudine autem tres ulnas tantum.
|
|
11r. |
|
Banderium comendarie Nyeschoviensis, quod ducebat Gothfridus Hoczfelth,
comendator Nyeschoviensis; sub quo erant fratres de ordine et milites mercenarii.
|
11v. |
Banderium militarium et stipendariorum de Vestfalia,
quod ducebat miles Vestfalus [...]. Et hi proprio ere propriisque sumptibus
magistro et ordini venerant in solacium, et ideo voluerunt habere proprium et domus ac generis eorum vexillum.
|
|
[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine duas ulnas
cum dimidio altero quartali, in latitudine autem duas ulnas.
|
|
12r. |
|
Banderium advocacie et civitatis Rogoszno, quod frater unus ex ordine voyth,
Fridericus de Wed, advocatus in Rogoszno, ducebat; sub quo erant districtus Rogosznensis milites
de domo et familia Doliva; in quorum decus et honorem advocacia Rogosnensis tali fuit signo insignita.
Ex quo etiam claret, quod regio illa fuit de corpore regni Polonie et a Polonis populata et possessa.
|
|
12v. |
Banderium civitatis Elbingensis et comendarie, quod ducebat commendator Elbingensis
Wernerus Thetinger; sub quo erant militares et cives districtus et civitatis Elbingensis et aliqui
fratres de ordine et aliqui mercenarii.
|
|
[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine duas ulnas minus quartali,
in latitudine vero unam ulnam cum medio quartali.
|
|
13r. |
|
Banderium comendarie et civitatis Engelszberk, quod ducebat Burkardus Wobek,
comendator in Engelszberk, que in Polonico Koprziwno appellatur; sub quo militabant fratres de
ordine et nonnulli stipendarii precio conducti.
|
|
13v. |
Banderium comendarie et civitatis Brodniczensis, quod ducebat Balidemin
Stoll, comendator Brodniczensis alias Stroszberk; sub quo erant et fratres de ordine et milites
districtus Brodniczensis et aliqui milites mercenarii.
|
|
[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine duas
ulnas minus quartali, in latitudine autem unam ulnam cum media.
|
|
|
|
14v. |
Banderium episcopatus et episcopi Chelmensis, quod curiensis episcopatis,
Theodricus de Sowembvrg ducebat; sub quo erant et familiares atque curienses et omagiales
terrigene [...] episcopi Chelmensis, qui pro ea tempestate sedem Chelmensem regebat.
|
|
[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine duas ulnas
cum quartali, in latitudine autem duas ulnas minus medio quartali.
|
|
15r. |
|
Banderium advocacie castri Brathian et Noue Ciuitatis, quod Johannes de Redere,
advocatus de Brathian, ducebat; sub quo erant aliqui milites de ordine et aliqui cives Noue Ciuitatis
et precio conducti stipendarii.
|
|
15v. |
Banderium civitatis Brunszberg, quod ducebat [...]; sub quo erant terrigene
et omagiales et cives districtus Brunsbergensis et aliqui milites mercede conducti.
|
|
[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine duas ulnas
minus quartali, in latitudine vero unam ulnam cum quartali.
|
|
|
|
16v. |
Banderium militum Almanorum de [...], quod ducebat [...] sub quo erant
Theutunici milites de [...], qui propriis impensis pro ordine militabant et proprii generis
proprieque domus et familie ferebant vexillum.
|
|
[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet duas ulnas in longitudine et totidem in latitudine.
|
|
|
|
17v. |
Banderium gentis et nacionis Sweyczerorum, qui propriis sumptibus magistro
et ordini tulerant subsidium. Cuius ferentarius erat [...]. Et ideo nacionis sueque regionis
et gentis deferebant pro signo vexillum.
|
|
[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine unam ulnam cum dimidio altero quartali,
in latitudine vero unam ulnam cum medio quartali.
|
|
|
|
18v. |
Banderium secundum civitatis et comendarie de Elbingo, quod ducebat
vivecomendator Elbingensis; sub quo erant fratres de ordine militares et terrigene districtus
Elbingensis et milites stipendium merentes.
|
|
[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine tres ulnas minus medio quartali,
in latitudine vero duas ulnas minus quartali.
|
|
|
|
19v. |
Banderium advocacie et civitatis Leszken, quod Henricus Kuszeczke, advocatus
de Leszken, ducebat, que in Polonico vocatur Zyolawa; sub quo erant fratres de ordine militares
ex castro Mariemburgensi et aliqui advocati sive sculteti opidorum et villarum de Zolava.
|
|
[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine tres ulnas minus quartali,
in latitudine autem duas ulnas cum medio quartali.
|
|
|
|
20v. |
Banderium burgensium de Elbingo, quod ducebat [...] magister civium Elbingensis;
sub quo non erant nisi cives Elbingenses et aliqui milites precio conducti a civibus Elbingensibus.
|
|
[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine tres ulnas,
in latitudine autem unam ulnam cum media.
|
|
|
|
| | | | | | | | | | |