Fol.

verso

  Fol.

recto

20v.

Banderium burgensium de Elbingo, quod ducebat [...] magister civium Elbingensis; sub quo non erant nisi cives Elbingenses et aliqui milites precio conducti a civibus Elbingensibus.

Piešinys Nr.30

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine tres ulnas, in latitudine autem unam ulnam cum media.

   

 

21v.

Banderium comendarie et civitatis Slochow, quod ducebat Arnoldus de Baden, contendator Slochoviensis; sub quo erant aliqui fratres militares de ordine et aliqui terrigene et milites et cives districtus et civitatis Slochouiensis.
Occisus autem fuit prefatus Arnoldus de Baden, commendator Slochouiensis, cum pluribus militibus sui vexilli, et inter cadavera occisorum repertus, in Marigenburg ad sepulturam relatus.

Piešinys Nr.31

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine duas ulnas cum quartali unius ulne, in latitudine autem duas ulnas minus quartali. Cauda vero protrahitur in longitudine duarum ulnarum, in latitudine unius quartalis, et quanto declivius, tanto striccius, in fine strictissime.

   

 

22v.

Banderium civitatis Bartensten, quod ducebat [...], advocatus de Bartensten; sub quo erant nonnulli fratres de ordine militares et terrigene districtus Bartenstenensis, qui asciam, in Polonico oxa, in Bohemico bradacziczam, deferunt pro insigni, quam etiam tunc deferebant pro vexilli signo.

Piešinys Nr.22

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet dimidiam terciam ulnam in longitudine, in latitudine autem duas ulnas cum quartali Cauda vero protrahitur in longitudine duarum ulnarum cum quartali. Latitude autem ipsius caude palma unius manus in superiori parte, quanto inferius, tanto striccius, in fine strictissime.

   

 

23v.

Banderium comendarie et civitatis Osterrodensis, quod Penczenhavn, comendator Osterrodensis, ducebat, cuius ferentarius fuit Peregrinus dictus Fogel, vexillifer Osterrodensis; sub quo erant et fratres de ordine militares et terrigene omagiales sub commendaria Osterrodensi consistentes.

Piešinys Nr.33

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine tres ulnas, in latitudine autem duas ulnas cum dimidio altero quartali.

   

 

24v.

Banderium comandatorie et civitatis Scithno, quod comes Albertus de Eczbor, comendator in Ortelszburg idem Scithno, duxerat; sub quo erant fratres militares de ordine et terrigene omagiales ad dictam comendariam in Ortelszburg pertinentes.

Piešinys Nr.34

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine tres ulnas minus quartali, in latitudine autetn duas ulnas cum quartali.

   

 

25v.

Banderium civitatis Rangnetha et comendarie, quod ducebat comendator de Rangnetha, comes Fridericus de Czolrn; sub quo erant fratres militares de ordine ex conventu Ragnetensi et terrigene omagiales commendarie et regionis Ragnetensis.

Piešinys Nr.35

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium in longitudine duas ulnas cum media, in latitudine duas ulnas cum uno quartali continet.

   

 

26v.

Banderium civitatis antique Kunigsperk alias Crolowgrod, quod ducebat magister Kunigsbergensis ex propriis civibus et terrigenis ore illius et ex mercenariis militibus collectum.

Piešinys Nr.36

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine duas ulnas cum palma unius manus, in latitudine vero duas ulnas minus quartali unius ulne.

   

 

27v.

Banderium militum de Reno et de Almania, quod ducebat [...], miles; sub quo locate erant sexaginta lancee de militibus egregiis et prestantibus Rinensibus et Almanis [et] Liuonitis, ferendo auxilia cruciferis de propria substancia; et ideo proprium et singulare habuerunt banderium genus eorum, nacionem et familiam representans.

Piešinys Nr.37

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine tres u Ina s minus quartali, in latitudine vero duas cum media, habens plus de colore albo quam de aliis.

   

 

28v.

Banderium advocacie et civitatis Tsczow, quod ducebat Mathias Beberach, advocatus Tsczoviensis; sub quo erant fratres militares de ordine et terrigene regionis illius et cives Tszczouienses et aliqui stipendarii forenses et pretio conducti.

Piešinys Nr.38

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet duas ulnas media in longitudine, in latitudine autem duas ulnas cum palma unius manus.

   

 

29v.

Banderium civitatis Holsten maioris, que in Theutunico vocatur Melzak, quod ducebat advocatus de Holsten [...]; sub quo erant et fratres militares de ordine Olstenenses et terrigene ac cives districtus Olstenensis et milites mercenarii.

Piešinys Nr.39

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine tres ulnas cum medio quartali, in latitudine duas ulnas tantum.

   

 

30v.

Banderium militum Mischnensium; sub quo erant octuaginte haste militum egregiorum et virorum Misnensium, qui sub propriis impensis et armis cruciferorum ordini venerant in subsidium. Qui nolebant sub aliquo signo alieno cruciferico pugnare, sed, proprii generis, familie et domus signo assumpto pugne intererant. Cuius ferentarius erat [...].

Piešinys Nr.40

[DURINK:] Longitudo/Latitudo.
Nota: hoc banderium continet in longitudine duas ulnas cum media, in latitudine vero duas ulnas cum medio quartali.